- PAZ
- PAZin Cantico Cantic. c. 5. v. 11. Caput eius Kethem Paz, quod quidam reddunt, aurum optimum, nomen loci, ubi optimi secundum illos auri copia: unde Kethem Paz iis massam significat auri purissimi, quale est ἄπεφθον; quomodo Arrianus in Indicis vocat aurum, quod absque coctione statim perfectum ac purum reperiebatur. Sed Salmas. Kethem vertit gemmam, Paz vero cum Ophaz Daniel. c. 10. v. 6. eundem facit locum, vertitque haec verba, λιθ´ιαν Πὰξ seu λιθίαν Ω᾿φὰζ, gemmam ex loco Paz seu Ophaz. Adeoque secundum eum Τοπάξιον Graecorum hîc intelligas, ab Insul. Arabiae Topazo sic dictam, ubi reperiebatur, quae et Πάζιον appellata est. Hesych. certe Πάζιον, ὃ καὶ Τοπάξιον, λίθος πολύτιμος; Paztum, quod et Topazium, lapis pretiosus: Ergo et Insula ipsa Πάζον seu Τοπάζον. Epiphanius Τοπάζην Indiae urbem facit, ubi effodiebatur Topazion. Steph. Τοπάζος, νῆσος Ἰυδική: ubi etiam Παξίους vocat huius Insulae incolas, ex Alexandro Polyhistore, Ἀλέζανδρος ὁ Πολυΐςτωρ φησὶν ἑυρίσκεςθαι καὶ εν τῇ τῶ Παξίων νησῳ, λίθον ὁμώνυμον τῇ νήσῳ, ὅμοιον τῇ χροίᾳ τῆ τοῦ νέου ἐλαίου, Alexander Polyhister ait, reperiri et in Paziorum Insula lapidem insulae cognominem, similem colore recenti oleo etc. Et hanc esse regionem, quae in Sacris Πὰξ et Ω᾿πὰζ appellatur, hinc concludit. Quum ea vero Ophaz diceretur, Strabo et Diodorus, post Agatharchidem, putîrunt ἀπὸ τῶ ὀφέων, a serpentibus, id nomen esse nactam, adeoque ὀφιώδη olim appellatam fuisse, scripserunt. Sed et Graeci Alexandrinique mercatores Hellenistae, locorum omnia vocabula, ad suae linguae modulum inflectentes, Τοπάξον eam, quasi ἀπὸ τοῦ τοπάζειν, videntur nominîsse, h. e. a quaerendo. Vide eum ad Solin. p. 1083. et 1084. et infra, in voce Topazas.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.